- CITHAERON
- I.CITHAERONRex, a quo monti nomen impositium, memoratur Pausaniae, l. 9.II.CITHAERONvulgo M. di Stives, mons Boeotiae clarissimus, cuius radicem Asopus amnis alluit. Servius, in l. 10. Aen. credidit alterum esse ex iugis Parnassi, quod omnium Geographorum iudiciô secus se habet. Est enim a Parnasso discretus, ab eo plus quam 30. mill. pass. dissitus, clade Penthei, et Actaeonis, Cadmi nepotum, nobilissimus, quorum illum Bacchae, hunc canes ibi discerpsisse narrantur. Nomen ei fecêre Cethare petrae scil. ut et Cytheris insula Laconica, de qua deinceps, quia Cithaeron est vel maxime faxosus et confragosus; unde est quod in eo Nonnus passim deseribit οκοπέλους, πέτρας, ἐρίπνας, Dionysiac. l. 5. et 45. Et apud Aristoph. in Bacchi orgiis,Κιθαιρώνιος ἠχὼΜελάμφυλλά τ᾿ ὄρη δάοκια, καὶ νάπαιΠετρώδεις βρέμονται.I. e. Echo Cithaeronia, et nigris foliis opaci montes et petrosi Cithaeronis clivi fremunt. Et in Bacchis Eutiplidis, v. 38. Bacchae per Cithaeronem oberrantes ἀνορόφοιςτ εἷνται πέτραις, sedent in excelsis petris. Et v. 703. non sine allusione ad miraculum Mosis. Nummer. c. 20. v. 11.Θύρσον δέ τις λαβοῦσ᾿ ἔπαισεν εἰς πέτραν,Ο῞θεν δροσώδης ὕδατος ενπεδᾶ νοτίς.Thysumque sumens una percussit petram,Et inde aquarum rosicus fluxit latex:Et v. 589. Pentheum depreheudunt in insidiis λδρᾶς ὐπο πέτρας, a laevi petra. Et v. 1095. eum impetunt lapidibus, ἀντίπυργονἐπιβᾶσαι πέτραν, conscensâ rupe oppositâ. Et v. 1135. discerptus iacet Pentheus, ὐπὸ τυφλαῖς πέπραις, sub caecis saxis. Sic apud The??? critum, Idyll. 26.Πενθδ`ς ἁλιβάτου πέτρας ὐπὸ πάνθ᾿ ἐθεώρει.Cuncta videt celsae rupis de vertice PentheusEt Ovid. l. 3. Met. canes in Cithaerone fequuntur Actaeonem, v. 226.Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa.Et apud Senec. Oedipus ita loquitur, Phoeniss. vel Theb. pene initio: v. 12.Ibo, ibo qua praerupta praetendit iugaMeus Cithaeron, qua peragrati celerPer saxa montis iacuit Actaeon suisNova praeda cambus. -----Propert. l. 3. Et. 1. v. 43.Saxa Cithaeronis Thebas agitata per artemSpente suâ ad muri membra cosisse ferunt.Fuit Bacchi sacrificiis hic mons notissimus. Virg. l. 4. Aen. v. 301.----- Qualis commotis excita sacrisThyas ubi audito stinulant trieterica BacchoOrgia, nocturnusque vocat clamonre Cithaeron.Ovid. l. 3. Met. v. 702.----- Festus facienda ad sacra Cithaeron.Cantibus et clarâ bacchantum voce sonabat.Iuno Citheronia quoque dicta est, a Citherone quodam, qui suasit Iovi, ut alias simularet nuptias, quo Iunonem Zelotypam ad sui amorem revocaret. Plut. in Arist. Ausonius in Gripho, v. 32. secundam corripuit, et per e scribit:Sed Citheron toties ternas ex aere sacravit.Vide Scalig. Auson. Lect. l. 1. c. 17. Nic. Lloydius. Nunc etium Citherone, Brietiô teste, inter lacum Copaidem, Megaram et Thebas, versus confinia Articae. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.